

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 16: Versus 24
Si quis vult.Praedicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas.Abneget semetipsum.Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat:Vivo autem ego, jam non ego.Quod vero ultra se erat, coeperat:vivit vero in me Christus[Gal. 2.].Tollat crucem.Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiae habuit Paulus, dum dicebat[II Cor. 11.]:Castigo corpus meum et in servitutem redigo.Compassionis quoque cum ait:Quis infirmatur, et ego non infirmor?